- BAGOAS vel BAGOSAS
- BAGOAS, vel BAGOSASEunuchus, in aula Artaxerxis Ochi adeo potens, ut fine eo nihil ageretur. Duxit Regis in Iudaeam copias, et templô profanatô, in quemlibet agnum, qui Deo offerebatur, 50. drachmas tributi locô imposuit. quod factum, postquam Sacerdos Summus Iohannes fratrem suum Iesum, Eunucho gratissimum, in templo occidisset. In Patriam redux Regi venenum propinavit, minimô eius filiô Arse substiturô, quem quadriennio post similiter sustulit. A Dario Codomanno, qui huic successit, tandem, postquam et illi insidias struxisset, interemptus. Diodor. Sic. l. 17. Freinshem. supplem. in Curt. l. 2. Ioseph. Iud. Antiq. l. 11. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.